Latin
9.5.14 to 9.5.22
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 9.5.14-22
Unproofread scanNot analysed yet
I, 8), an alius atque alius? Videturque mihi non esse unus, sed apud AEgyptios hoc vocabulo demonstrari regiam dignitatem, sicut apud Romanos, caesares et augusti reges eorum appellantur a primo Caio Caesare, et secundo adoptivo ejus Octaviano, qui postea Angustus est nominatus: et apud Syros Antiochi, apud Persas Arsacidae, apud Philisthiim Abimelech, et post Alexandrum in AEgypto Ptolemaei usque ad Cleopatram, qua victa apud Actium, AEgyptus Romana est facta provincia. Ergo in praesentiarum adversum unumquemlibet regem AEgypti sermo fit Domini, qui interpretatur …βαστής, interfector videlicet et lacerator, et gladio cuncta concidens et dividens. Quod juxta mysticos intellectus referendum est ad eam potestatem, cui subjecta est AEgyptus. Numquam enim homo auderet dicere: Mea sunt flumina, et ego feci illa, nec draco appellaretur magnus, et sedens in medio fluminum suorum; AEgyptus autem Hebraice appellatur MESRAIM (…)et in linguam nostram vertitur έχΟλίβουσχ, coangustans videlicet et tribulans eos qui sibi subditi sunt: et non dimittens oculos ad coelum levare; sed juxta Evangelium et exemplum mulieris illius, quam decem et octo annis diabolus incurvaverat, semper ad terrena demergens (Luc. XIII). Videamus igitur quae sit comminatio contra Pharaonem et omnem AEgyptum.