Latin
9.6.15 to 9.6.31
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 9.6.15-31
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque venero, ponam frenum in maxillis tuis: sive constringam laqueis os tuum, quo magnifice loquebaris, et omnes socios ac duces tuos, quos pisces vocas, adhaerere faciam pennis, vel squamis tuis ut extractus e flumine, projiciaris, sive deponaris. Nimium enim te extuleras in deserto. Et eades super faciem campi, vel terra tuae, eo quod AEgyptus campestris provincia sit. Nec colligetur cadaver tuum, nec congregaberis, id est, nequaquam sepelieris, sed bestiis et volatilibus coeli dabo te devorandum, ut cum haec viderint in te mea judicia perpetrata habitatores AEgypti, cognoscant quod ipse sim Dominus. Haec autem tibi evenient, quoniam populum meum Israel tuo auxilio decepisti, ut nequaquam in Deo Creatore suo, sed in te confiderent. Fuisti eis baculus arundineus juxta Isaiam (cap. XXX), vel virga vacua, et calamus fragilissimus, cui innitentes cassum deprehendere praesidium, ita ut incumbentibus illis frangereris, et lacerares humerum, et manum qua tenebaris, et dum in te securi sunt, comminuerentur omnes lumbi eorum cadentium in terram, et pro auxilio accipientium vulnera. Haec autem per metaphoram dicuntur quasi ad regem AEgypti, eo quod et ipsa provincia nequaquam adversaria fuerit Israeli, sed dum magna promittit, a Dei eos auxilio separaret. Draconem autem juxta anagogen, contrariam potestatem saepe legimus. Unde et Pharao dicitur 6ιασκεδαστώ, quod a, Deo separet atque sejungat, et AEgyptus id est, MESRAIM (…)in tribulantes et affligentes vertitur, eos videlicet quos sibi potuerit subjugare. Iste draco est praevaricator, de quo Job plenissime loquitur (Job. XL, XLI). Et in Psalmis scriptum est: Tu confregisti capita draconis, dedisti eum in escam populis AEthiopum (Psal. LXXIII, 14). Et draco magnus ad comparationem minorum draconum dicitur, de quibus canitur in Psalmo: Tu confregisti capita draconum in aquis (ibid. 13). Et in alio loco: Hoc mare magnum et spatiosum manibus.