Latin
9.6.32 to 9.6.52
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 9.6.32-52
Unproofread scanNot analysed yet
Illic reptilia quorum non est numerus: animalia pusilla cum magnis, illic naves pertransibunt: Draco iste quem formasti ad illudendum ei (Psal. CIII, 25 seqq.) . De quo et in alio loquitur: Ipse est rex omnium qui in aquis sunt, et principium figurationis Domini, qui factus est, ut illuderetur ab angelis ejus (Job. XLI, 24, 25 sec. LXX). Sedet autem, sive cubat, in medio fluminum suorum, non unius fluminis, sed multorum, quae in diversis haeresibus accipimus, per quas fluxit in AEgyptum saeculi istius, et irrigavit animas seductorum, non pluviis de coelo venientibus, sed de terra aquis turbidis, quas bibere non prohibet Jeremias dicens: Quid tibi et viae AEgypti, ut bibas aquam Geon (Jerem. XII, 18)? Pro quo in Hebraico SIOR (…)scriptum est, quod verbum in aquas turbidas transfertur atque coenosas. Ut autem intelligamus quae sint AEgyptii draconis flumina, ex contrariis scire poterimus. Dominus loquitur de fluminibus suis: Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38). Et ad Samaritanam: Qui biberit de aqua quam ego dedero ei, non sitiet in aeternum: sed fiet eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV, 13, 14). Ista sunt flumina de coelo venientia, de quibus David canit: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV, 5): haud dubium quin Ecclesiam significet. Consideremus ergo, quae draconis poena, quodve supplicium sit. Sequitur: Et ponam frenum, vel laqueum in maxillis tuis. Cui simile est illud Job: Adduces autem draconem in hamo, et pones capistrum circa nares ejus. Confidit quod introeat Jordanis in os ejus: in oculo suo suscipiet illum. Perforabit autem nares ejus armilla, et labia illius (Job XL, 18, 19). Ponit autem Dominus in maxillis draconis istius frenum, et perforat labia ejus atque constringit armillae circulo, quando per Ecclesiasticos viros, qui in Scripturis sanctis eruditi sunt, imponit ei silentium, et universa perversitatis dogmata dissolvuntur.