Latin
Book 3
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sufficit I mihi voluminum magnitudo, quae in explanatione Isaiæ prophetae texitur, ubi aliquid prætermittere, damnum est intelligentiae. Quamobrem in singulis libris, qui tantum numerum ordinemque significant, breves praefatiunculas posui. Teque, virgo Christi Eustochium, precor, ut in expositione difficillimæ visionis orationibus me juvcs: in qua Deus omnipotens in sua cernitur majestate, ei duo Seraphim stantia in circuitu ejns atque clamantia: Sancius, Sanctus, Sanctus Dominus Sabaoth, plena est omnis terra gloria ejus (Isa. VI,3); et commotum liminare templi atque concussum, et doinus Judaica tenebris erroris impleta. Et comparatione divinæ gloriae Propheta immunda labia habere se dicens, et habitare in medio populi blasphemantis, qui consona impietatis voce clamabant: Crucifige, crucifige talem; et, Non habemus regem, nisi CæSarem (Joan. XIX, 6 et 15). Unumque de Seraphim missum ad Isaiam, qui forcipe de altari carbone comprehenso, prophetæ purgaret labia, et populus remaneret immundus. Tertius ergo in Isaiam I ber hoc habet exordium.