Latin
85.61 to 85.65
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 85.61-65
Unproofread scanNot analysed yet
Es quo notandum ubicumque sonitus maris in Scripturis appellatur, quid significet. Cum igitur venerit Romanus exercitus, et tenuerit praedain, et non fuerit qui eruat, Propheta compatientis affectu se jungit populo, et ait: Aspiciemus in terram et ecce tenebræ tribulationis. Cælum enim aspicere noh audebimus, cujus habitatorem offendimus: et lux nostra quam semper habebamus in Deo, tribulationum caligine obscurata est. Legi in I cojusdam Commentariis, hoc quod dicitur: Levabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibua terrœ, de vocatione gentium debere intelligi, quod elevato signo Crucis, et depositis oneribus' peccatorum, velociter veneriut atque crediderint. Sed nescio quomodo buic sensui uossint congruere quæ sequuntur.