Latin
Book 9
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1-8
Unproofread scanNot analysed yet
Variis molestiis occupati, explanationes in Isaiam prophetam per intervalla dictamus. Unde expleto octavo volumine, nunc post aliquantum temporis spatium transimus ad nonum; non absque morsu et obtrectationibus invidorum, qui ignorantes quid audiant, quid loquantur, de eo audent judicare quod nesciunt, et ante despiciunt quam probent, eruditosque se aestimant et diserlos, si de cunctis Scriptoribus detrahant. Quorum livorem ei mussitationem garrulam contemnentes, Dei poscamus auxilium, et Psalmistæ imprecatione dicamus: Dissipa gentes quæ bella volunt (Psal. LXVII, 32). Domini enim locus in pace est, quae exsuperat omnem sensum. Quam et propheta desiderat clamitans: Domine Deus noster, pacem da nobis: omnia enim reddidisti nobis (Isa. xxvi, 42). Sed jam proponamus Isalæ capitulum, et curII Moyse ingrediamur nubem et caliginem, ut clarificetur vultus noster, et, juxta Hebraicum, cornuta sit facies, audianturque et rutilent tonitrua et fungum, quæ plebs vilior videre non potuit (Exod. XIX).