Latin
2.1 to 2.18
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 2.1-2-18
Unproofread scanNot analysed yet
(Cap. XXVIII. -Vers. 1.) «Væ coronæ superbiae ebriis Ephraim, et flori decidenti gloriæ exsullationis ejus, qui erant in vertice vallis pinguissimæ, errantes a vino. Ecce validus et furtis Domini, sicut impetus grandinis turbo confringens; sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam. Pedibus conculcahilur corona superbiæ ebriorum Ephraim. Et erit flos decidens gloriae exsultationis ejus, qui est super verticem vallis pinguium, quasi temporaneum ante maturitatem autumni, quod cum aspexerit videns, statim ut manu tenuerit, devorabit illud. »LXX: «Væ coronæ injuriæ mercenarii Ephraim: flos cadens de gloria super verticem montis pinguis, qui ebrii estis absque vino. Ecce fortis et durus furor Domini, sicut grando quae fertur in pronum, non habens umbracululu, quae violenter decidit sicut aquarum multitudo trahens humum, ct faciens sibi spatium: manibus et pedibus conculcabitur corona injuriæ mercenarii Ephraim. Et erit flos qui decidit de spe glorie in summitate montis cxcelsi, sicut praematura ficus, quam qui vidcril, antequam sumat manu, cupiet eam devorare. >Dicamus primum juxta historiam, deinde juxta tropologiam, ei ad extremum juxta vaticinium prophetale. Loquitur sermo divinus adversum decem tribus quæ regnabant in Samaria, et propter Jeroboam, qui de tribu Ephraim fuit, appellabantur Ephraim. Et vocal eos coronam superhix: quia comparati duabus tribulius, quæ appellabantur Juda, sublimiores crant et numero ct robore. Ebriosque eos dicit Ephraim, qui suum non intelligant Creatorem, sed pro Domino adorent vitulos aureos in Dan et Bethel. Isti quondam in flore fuerunt Domini, et in gloria, quando regebantur a David et Salomone, et in duodecim tribubus crant adorantes Deum in templo Jerusalem, qui fuerunt in vertice vallis pinguissimae, quod Hebraice dicitur se SEMANIM (). Significat autem locum ubi traditus Dominus est; super cujus vallis verticem templum Domini situm est.