Latin
1.1 to 1.23
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.1-5-23
Unproofread scanNot analysed yet
Si hoc vcrum est, ct nos tropologice possumus dicere, Ecclesiam quae pace et persecutionibus crescit atque decrescil, ct oppressa tentationum tencliris rursum pristinum lumen assumit, haherc splendorem a sole justitiæ, et hoc esse qnod tlicitur: Splendebit luna quasi sol (Isa. xxx, 20); liabitatoresque ejus justos fulgere quasi solem in regno Patris sui. Et per hos mensos semen Domini, quod instauratum est in æternum, venire ad solemnitates Silas, quas sanctus mystico ore resonabat, dicens: Annos æternos in mente habui, et meditatus sum (Psal. LXXVI, 6). De Sabbato autem, quod significat requiem, pleno sermone tractavimus (cap. 56), in eunuchorum advenarum prophetia. Et nunc breviter est dicendum, eos venire in neomeniis et in sabbatis, qui sex diebus in quibus factus est mundus, transcensis atque praeteritis, festinant ad septimum diem, KI est, Sabbatum, in quo vera est requies. De his solemnitatibus credentes Paulus apostolus instrucbat, dicens; Umbram enim habens lex futurorum bonorum (Hebr. x, 1). Et iterum: Ne quis. ergo vos judiret in cibo, aut potu, aut in parte diei festi, aut neomeniœ, aut sabbatorum, quæ sunt umbræ futurorum (Coloss. II. ,16). Si autem hæc in umbra futurorum bonorum, et in imagine præcesserunt, omnis lex spiritualiter intelligenda est, de qua idem dicebat apostolus: Sciness quia lex spiritualis eat (Rom. VII, 14), cujus mysteria et Dvid nosse cupiebat: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Psal. CXVIII, 18). Quæ enim videntur, temporalia sunt: qnne autem non videntur, aeterna (11 Cor. IV). De quibus oinnia celeri disputatione percurrere, non est hujus temporis. Si enim nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae præparavit Deus diligentibus se (I Cor. 11), quomodo nos totius Legis quasi universi orbis descriptionem in brevi labella conamur ostendere? Qnodqne sequitur: Veniet omnis caro, ut adoret in conspectu meo in Jerusalem, sciendum quod in Hebraico non sit scriptum, Jerusalem: ut.