Latin
4.19 to 4.32
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 4.19-2-32
Unproofread scanNot analysed yet
v, 3, 4). Siquidem omnis creatura nunc subjecta est vanitati in spe, propter eum qui subjecit eam (Rom. VIII). Liberabuntur autem a servitute corruptionis in gloria filiorum Dei, qui fient de bominibus filii ejus, et stabunt in conspectu illius semper, et nomen eorum jugiter permanebit, ut nequaquam illis gens succedat alia, quod factum est in Judaeis; sed maneant in æternum. Et erit, inquit, mensis ex mense,et Sabbatum ex sabbato: ut de carnalibus sabbatis, mesibusque fiant spiritualia Sabbata dclicata, qui sabbatismus Dei populo reservatur. Et mensis spiritualis, quando a puncto usque ad punctum luna complebitur, et suo curret ordine, ut efficiat mensem, id est, Kalendas, quæ Graece appellantur Νεομηνίαι, hoc est, mensis novi exordiutn: apud quos initium Kalendarum, non juxta solis cursum, et diversa mensium spatia, sed juxta lunae circuitum incipit et finitur. Hæc est luna, de qua in laude veri Salomonis dicitur: Et permanebit cum sole et ante lunam in generationes generationum (Psal. LXII, 5). Quæ in Cantico canticorum appellatur electa: Quæ eat hæc quæ processit quasi diluculum, pulchra ut luna, et electa ut sol admirabilis (Cant. VI, 9)? Aiunt physici, et quorum curæ est de cœlestibus disputare, lunam non hahere proprium lumen, sed solis radiis illustrari. Ab ea enim semper orbis parte completur et fulget, a qua soli vicinior est, nec umbra terrae obscuratur: quod et poeta uno versiculo demonstravit (Virgil. I Georg.)