Latin
1.1008 to 1.1031
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.1008-1031
Unproofread scanNot analysed yet
minum, nunc movere Domino quaestionem, et suani culpam referre in Deum. Unde et post caetera etiam hoc loquuntur: Quare errare noa fecisti, Domine, de viis tuis, vel seduxisti noa de via tua: indurasti cor nostrum ne timeremus te? Non quo Deus erroris causa sit et duritiæ. sed quo illius patientia, nostram exspectantis salutem, dum non corripit delinquentes, causa erroris duritiæque videatur. Unde quibusdam vehementer iratus, a percutiendo manum suspendit, et loquitur: Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatœ, et super sponsas vestras cum adulteraverinl (Osee iv, 14). Flagellat enim omnem filiuin quem recipit, et ad hoc percutit ut emendet (Hebr. xn). Denique qui nequaquam filiorum vocabulum perdiderunt, sed per poenas retrahuntur ad poenitentiam, dicit de eis: Visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis peccata eorum: misericordiam autem meam non auferant ab eis (Psul. LXXIVIII, 33). Est enim tristitia quae ducit ad vitam, et est tristitia quae ducit ad mortem. Unde et peccator loquitur in psalmo: Declinure fecisti semitas nostras a via tua, et humiliasti nos in loco afflictionis (Psal. XLIII, 19). Et per quadraginta annos errat populus in deserto; ut priorem viam non inveniat, nec ad Ægyptios revertatur (Num. XXXII). In Osee quoque sepiuntur semitæ Jerusalem, et clauduntur spinis; ne sequatur amatores suos, et necessitate compulsa, revertatur ad virum suum pristinum (Otee II). Et Pharaonis dicitur Deus indurasse cor, ne dimilteret populum ejus, et ut decem plagis affigeretur (Exod. IV). Quam quæstionem diligentissime Paulus disseruit ad Romanos (Rom. IX). Et nos in quodam opere perstrinximus 1. Convertere, ait, Domine, sive converte nos propter servos tuos, Abraham et Israel, qui non cognoverunt nos, vel quos esse in populo credunus. Qnasi ad nibil enim et absque ullo labore populum tuum sanctum possederunt adversaarii nostri.