Latin
1.986 to 1.1007
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.986-1007
Unproofread scanNot analysed yet
XXXII)? Ad quod respondebimus, principio et line posiio, eliam media nominari. Sive ita: Abraham de gentibus vocatus ad fidem est, ct pro qualitate prioris et consequentis conditionis, mutaionem sortitus est nominis. Jacob quoque ut appellaretur Israel, multo ad id labore pervenit. Unde et Abraham tres habuit uxores, et Jacob quatuor: Isaac vero ab initio usque ad finem nomen possedit antiquum, et Ecclesiae indicans castitem, una fuit uxore contentus. Isti igitur qui precantur de percatoribus commutationem in meliorem statum, corum assumunt similitudinem, quibus læta post tristia successerunt. Hoc autem est omne quod postulant, ut quia pater eorum est, et hoc cos dignatus est nomine, non obliviscatur filiorum suorum; nc per ipsos nomen Dei blasphemetur in gentibus. (Vers. 18, 19.) <Quare errare nos fecisti, Domine, in viis tuis: indurasti cor nostrum, ne timeremus te? convertere propter servos tuos trihus haereditatis tuae. Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum: hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam. Facti sumus quasi in principio: cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos. >LXX: <Quare seduxisti nos, Domine, de via tua sancia 1: indurasti corda nostra, ut non timeremus te? convertere propter servos tuos, propter tribus hæreditatis tuae, ut modicum possideamus montis sancti tui: adversarii nostri conculcaverunt sanctuarium tuum: facti sumus quasi a principio cum non dominareris nostri. :neque invocatum est nomen tuum super nos. >Epi. stola quam scribit Paulus ad Corinthios, cum ad unius scribatur populum civitatis, pro varietate habitantium, id est, sanctorum et peccatorum, nunc laudat eos, nunc corripit, nunc docet, nunc reprehendit, provocat ad continentiam; nuptias non recusat; retrahit ab idololatria; instruit resurrectionem; digamiæ porrigit manum, ne locum tribuat fornicationi. Hoc dlximus, ut præsens qnoque capitulum, quod omne ex populi Deum deprecantis oratione contexitur, vel justorum intelligamus essc, vel peccatorum: et nunc laudare Do. .