Latin
1.14 to 1.38
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.14-38
Unproofread scanNot analysed yet
vi, 13.) Et: Noa tu regnum Dei cibus et potus (Rom. XIV, 47). Et Dominus atque Salvatur: Erratis, inquit, nescientes Scripturas neque virtutem Dei. In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt similes angelorum (Matth. XXII, 29, 30). Nec hæc. dicens aufero corporum veritatem, quae incorrupta et immortalia resurrectura confiteor, utmutent gloriam, non substantiam. Sicque recto incedendum est tramite, ut nec ad sinistram nec ad dexteram declinemus, id est, Dee Judaicum nec hæreticum sequamur errorem. Quorum alii qui carnis sunt, solas diligunt carnes: alii ingrati beneficiorum Dei, habere detrectant, quod Christus et natus habuit et resurgens. Cum enim Apostoli eum putarent spiritum, vel juxta Evangelium, quod Hebræorum lectitant Nazaraei, incorporale dæmonium, dixit eis: Quid turbati eatis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? Videte manus meas et pedes, quia ipse ego sum: Palpate et cernite, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes (Luc. XXIV, 38, 39). Rursumque Thomæ. locutus est ambigenti: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas: et extende manum tuam, et mitte in latus meum, et no- Ii esse incredulus, sed fidelis (Joan. XX, 27). Demque ad probandam corporis veritatem, sumpsisse scribitur cibos, quos et Archisynagogi filiæ jusserat tribui, quam a mortuis suscitavit. Et Lazarus, ne resurrectio ejus phantasma putaretur, cum Salvatore narratur iniisse convivium (Marc. v, et Luc. XIII; Joan. XII). Non quo post resurrectionem manducemus et bibamus, ut Milliarii nostri volunt, et immortalia atque incorrupta corpora alimoniis sustentanda terrenis sini: alioquin ubi cibus, sequuntur et morbi: ubi morbi, adhibendus est medicus: ubi medici, frequenter interitus, rursumque resurrectio, et nova ex integro conversatio; sed ut resurrectionis fidem ciborum assumptio comprobaret. Hæc magnopere præcavemus, ct pressius loquimur, scientes inter serpentes nobis et scorpionespiones ambulandum, qui mordent et feriunt in abscondito (Ezech.