Latin
1.39 to 1.52
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.39-52
Unproofread scanNot analysed yet
n). De quibus et Ecclesiastes: Si momorderit, inquit, serpens in silenio, nihil eo minus habel qui occulte detrahit (Eccle x. II); et hujus pater David: Sedens adversus fratrem luum loquebaris, et adversus filium matris tuœ ponebas scandalum. Hæc fecisti, et tacui: existimasti, inique, quod ero tui similis. Arguam te, et ponam contra faciem tuam (Psal. XLIX, 20, 21); ut quæ in aliis criminaris, ipse habere docearis. Si cui autem explanationum in prophetas displicet longitudo: audiat libere, multo me pauciora dixisse, quam rei [Al. rerum ]obscuritas flagilat, et posse unumquemqne de nostra latitudine breves sibi Commentariolos facere, qui tamen pleno intellectui non sufficient. Neque enim simplex a prophetis historia, et gestorum ordo narratur: sed ænigmatum plena sunt omnia; aliudque in verbis sonant, aliud tcnetur in sensibus: ut quæ æstimaveris plana, et inoffensa currere lectione; sequentium rursum obscuritatibus involvantur. Verum tempus est, ut finem imponam volumini prophetali, in cnjus expositione si prolixior sulito fuero, extremis partibus concedendum est, quas dividere nolui, ne librorum numerus augeretur.