Latin
1.373 to 1.391
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.373-391
Unproofread scanNot analysed yet
xi, 1, 2). Unde et Salvator cum veuisset in Nazareth, in quo nutritus erat postquam baptiz itus est in Jordane, ingressus est juxta consuetudinem in die sabbati synagogam eorum. Cumque surrexisset ad legendum, datus est ei liber Isaiæ prophetæ, quo aperto, invenit scriptum: Spiri us Domini super me, propter quod unxit me: evangelizare pauperibus mat me: predicare captis remissionem. et cæcis visum: dimittere fractos in libertatem, prædicare annum Domini acceptum. Quando convolutum libruni reddidit ministro, et sedit; et omnium oculi qui erant in synagoga, attendebant eum, coepitque ad eos dicere: Hodic completa eat Scriplura hæc in auribus vestris, et omnet testimonium præbebunt ei, et mirabantur super sermonibus gratiæ, qui egrediebantur de ore ejus (Luc. IV, 18-21). Si ergo illo completa est tempore prophetia, quomodo quidam ad cousummationis referunt tempora quae dicuntur: nisi forte possumus hoc dicere, quod tunc ex p. me completum sit, plenius esse complendum, quando omnis populus Dei fuerit justus? Nunc euim ex parte cognoscimus, et ex porte prophetamus: Cum autem venerit quod perfectum est, ea quæ ex parte sunt, destruentur (I Cor. XIII, 9, 10). Unctus est igitur Spiritu sancte, ut annuntiaret pauperihus, sive mansuetis, dieens eis in Evangelio: Beati pauperes spiritu, quoniam eorum est regnum cælorum (Matth. v. 3), Et: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Ibid. 4). Et missus est a i sanandos eos, qui corde contriti sunt (Luc. IV), et dicunt: Cor contritum et humitiatum Deus non despicit (Psal. L. 19). Sive juxta Symmachum et Theodotionem, ad alliganda vulnera peccatorum, præ dicare captivis remissionem, eacis ut videant, vel clausia apertionem, quod manifestius interpretatus est Symmachus, vinctis solutionem, De quo, imo ad quem supra dicitur: Ecce posui te in lucem gen- Hum, aperire oculos caecorum, educere de vinculi.