Latin
1.392 to 1.414
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.392-414
Unproofread scanNot analysed yet
alligatos, et de domo carceris sedentes in tenebris (Isa. XLII, 6, 7). Annum autem acceptabilem, et diem retributionis, omne prædicationis ejus quo in carne versatus est, tempus intellige. Quod et Apostolus Paulas in primo Salvatoris interpretatur adventu, dicens: Ecce nunc tempus acceptabile: ecce nunc dies salutis (I Cor. VI, f). De quo supra plenius diximus (cap. LX). Sin autem retributio non in meritis bonorum, sed in poenis accipitur peccatorum, juxta quod dies dicitur ultionis, de Judaico populo sentiendum est, in quem post passioncm ejus, statim Dei ira pervenit. Consolatusque est omnes lugentes, dicens: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. v, 5); ut poneret lugentibus Sion et daret eis gloriam coronamque pro cinere. De quibus fuit et apostolus Paulus qui lugebat Sion atque dicebat: Tristitia enim est mihi et dolor continuus (Rom. IX, 2): Et Herum: Optabam ego anathema este a Christo pro fratribus meis, et propinquis juxta carnem qui sunt Israelitæ (Ibid. 3). Et propterea lugentes atquc plangentes, pro cinere oleum gaudii susceperunt, videntes de Judæis plurimos credidisse, et stolam accipere mundissimam, pro lugubri vestimento. (Vers. 3-5.) <Et vocabuntur in ea fortes justitiæ, plantatio Domini ad glorificandum. Et aedificabunt deserta a saeculo, et ruinas antiquas erigent, et instaurabunt civitates desertas et dissipatas in generationem ct generationem. EL stabunt alieni, et pascent pecora vestra, et filii peregrinorum, agricohe et vinitores vestri erunt. >LXX, <Et vocabuntur generationes justitiae, plantatio Domini in gloriam. Et ædificabunt desertas sempiternas, quae desolatae fuerant prius, suscitabuntur; et innovabunt civitates desertas, desolatas in generationes, et venient alienigenae, et pascent ovcs tuas, et aliarum gentium aratores et vinitores. >Postquam et apostoli, et apostolici viri pro cinere et maeroris spiritu, oleum gaudii, et pallium, sive juxta Septuaginta, stolam gloriae laudisque busceperinl, tunc vocabuntur generationes justitiae, plantatio Domini gloriosa, vel juxta Heqraicum ELE, per extensam utramque syllabam, foriM, Deique justitiæ, aut [AI.