Latin
1.466 to 1.490
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.466-490
Unproofread scanNot analysed yet
ut insigne regii decoris ostenderet. Quodque sequitur: Pro confusione duplici, et pro rubore laudabunt partem suam, quod in Septuaginta non habetur, sic niilii explanandum videtur. Pro eo quod duplicem habebatis conf. . -sionem, tam super populo Judæorum, qui a Deo recesserat. quam super natienibus. quæ idolis servicbant, videbitis eos con versos ad timorem Dei, laniare partem suam. Hand dubium quin Dominum, de quo loquebatur et Sanctus: Pars mea Dominus (Psal. LXXII, 26). Hoc autem nemo potest dicere, nisi qui aliam partem non habet. Quia igitur vos super eis duplicem habuistis confusionem et ruborem peccati eorum, super quo ipsi non erubescebant, propterea in terra sua, id est, in terra mitium at'lue viventium, duplicia possidchunt: cum ct præsentibus crediderint, et fuloris. Et habebunt lætitiam sempiternam. Pro quo in Septuaginta legitur, sic terram secundo possidebunt. Et gaudium sempiternum erit super caput eorum, ut qui possederant terram in Jdææ angustissimis finibus, postea universum orbem possideant. De qua terra Pater loquitur Salvatori: Postula a me, et dubo tibi gentes hæreditatem luum, et possessionem tuam terminos terræ (Psal. II, 8). Hoc autem praestitit Domiuus, qui diligit judicii veritatem, ct odio habet rapinam in holocausto. Pro quo Septuaginta transtulerunt, rapinam de iniquitate: quasi aliqua sit rapina quae non ex iniquitate consistat. Ergo quod dicit, hoc est: Magis Deus justorum diligit paupertatem, quam divitum munera, quae de rapinis sunt ct iniquitate. (Vers. 8, 9.) «Et dabo opus corum in veritate, et fœdus perpetuum feriam eis. Et scietur [Vulg. scient] in gentibus semen eorum, ut germen corum in medio populorum. Omnes qui viderint eos, cognoscent eos, quia isti sunt semen cui benedixit Dominus. >LXX: «Et. dabo laborem eorum justis, et testamentum æternum ponam cum eis. Et scietur in gentibus semen eorum, et nepotes eorum ill medio populorum.