Latin
1.438 to 1.465
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.438-465
Unproofread scanNot analysed yet
Sic terram secundo possidebunt, et gaudium sempiternum erit super caput eorum. Ego enim sum Dominus, qui diligo justitiam: et odi rapinas ex iniquitate. >Ædificatores urbium desertarum et pas'ores gregum, qui ipsi sunt aratores et vinitores, hoc esi, filii peregrinorum, ipsi quoque sunt sacerdotes'Dei, ad quos Propheta nunc dicit: Vos autem vocabimini sacerdotes Domini, et ministri Dei nostri, dicetur vobis: haud dubium quin Ecclesiarum princi. pes significet. Vel certe de apostolis intelligendum est, ut sit ordo: Cum caementarii, paatores, aratores et vinitores de gentibus fuerint Eccclesiis, præpositi, vos de quibus dictum est: Reliquiæ salvæ fient Nom. ix, 27). Et: Nisi Dominus Sa-. baoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma essemus, ei similes Gomorrhæ fuissemus Isa. I. 9), vocabimini sacerdotes, et ministri Dci quales erant et filii David. De quibus Scriptura dicit: Filii autem David erant sacerdotes Dei (II Reg. VIII. 18). Isti fortitudinem gentium comedent, et in divitiis earum admirabiles erunt. Corona enim patrum. gloria liberorum, et profectus populi, epulae sacerdotum (Piov. XVII). De istiusmodi divitiis Paulas scribebat ad Corinthios: Gratias ago Deo meo per Jesum Christum, quoniam in omnibus divites facti estis in eo, in omni verbo, et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis, ut in nullo indigeatis in ulla gratia (1 Cor. I, 4-7). Fortitudo autem gentium triumphus est martyrum: et nos in eorum gloria superbi sumus, non ea superbia quae in vitio est, cui Deus resistit, ut humilibus det gratiam (Prov. III; Jac. 4); sed ea quæ pro potentia ei gloria accipitur. Undc et Moysi cornuta facies erat (Exod. xxxiv), qui dicere poterat: In te inimicos nostros cornu ventilabimus (Psal. XLIII, G). Et pro superbia gloriæ, interpretatus est Aquila, ϰαὶ ἐν δόξη αὐτω̃ν πορϕύρα ενδύσεσθα, id est, purpura vestiemini;