Latin
1.47 to 1.58
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.47-58
Unproofread scanNot analysed yet
Ltx, 20). Nunc breviter perstringendum est, quid plurimi de hoc loco sentiant, ut, errore perspecto, facilius possimus suscipere veritatem. Judæi et nostri scmijud; ei, qui auream atque gemmatam de coelo exspeetant Jerusalem, hæc in mille annorum regno futura contendunt, quando omnes gentes serviturae sunt Israel, et cameli Madian et Epha de Saba venientes, aurum deferent et thus, et omnes oves Cellar com gregemur, arietesque Nabajoth veniant, ut immolentur super altare templi, quod fuerit exstructum. De insulis quoque, et maxime navibus Tharsis, volare filias illius ut columbas, auri et argenti divitias conferentes: et ædificari muros Jerusalem ab alienigcnis, quibus praesint reges gentium, semperque apertas fore portas civitaiis, ut diebus ac noctibus divitiæ Jerusalem et victimae deferantur. Et omnia quæ deserta sunt cyparisso, et pino, et cedro sectis in Libano, cons! ruenda: praecipue templum Domini, in quo sit lætitia sempiterna, ita utsugat lac nationum, et regum divitias comedat, tantamque abundantiam rerum omnium fore, ut pro aere aurum habeant, pro ferro argentum. pro lignis æs, pro lapidibus ferrum. Principes quoque illius aeterna pacefruituros, et episcopos præfuturos populis in justitia, sed et portas futuras anaglyphas. Et quod his majus est, pro sole et luna, ipsum Dominum a-lerna luce fulsurum: et pro uno homine habituram eam mille fortissimos viros, et pro parvulis, gentes robustissimas possessuram. Haec illi dicunt, qui terrenas desiderant voluptates, et uxorum quærunt pulchritudinem, ac numerum liberorum, quorum Deus venter est, et gloria in confusione eorum (Philipp. III), quorum qui sequitur errorem, sub nomine Christiano Judæorum se similem confitetur. Alii autem asserunt hæc omnia Judaeis cardinaliier repromissa, si recepissent eum, qui dicit in Evangelio: Ego sum lux mundi (Joan. VIII, 12), quæ illuminat omnem hominem venientem in mundum, ut quomodo victimæ concessæ sunt populo Israel, non quo per se bomo essent, sed ne dæmonibus offerrentur: ita et gulosis Judæis, nihilque aliud quærentibus nisi corporum voluptates, isia Dominus pollicetur, ut saltem pro carnalibus desideriis et opum abundantia Filium Dei susciperent, quem quia non susceperunt, repromissiones quoque irritas fieri.