Latin
1.59 to 1.81
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.59-81
Unproofread scanNot analysed yet
Denique Chananææ pro (ilia deprecanti: Non venit inquit, nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. xv, 24). Et discipulis suis; In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis: ite magis ad oves perditas domus Israel (Matth. x, 5. 6). Quam ob causam et Apostoli primum in synagogis Dominum nuntiabant, quibus non recipientibus Evangelium, dicunt ad eos: Vobis quidem oportuerat prædicari verbum: sed quia non recepistis salutem, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46; . Lux enim venit in mundum: et magis Jud ei dilexerunt tenebras. Unde et Dominus cum Jerusalem flevisset, aadjecit: Si scires etiam tu quæ ad pacem sunt tibi (Lu. c. XIX, 42). Quam quia non suscepit, intulit: Nune autem veniet dies super te: et circumdabunt te inimici tui vallo: et coarctabunt te, ad terramque deducent cum filiis tuis (lbid. ,43). NOS Autem justa priorem sellam, ad Ecclesiam dici universa credamus, quæ primum de Judaico populo congregata est, et lumen quod super eam ortum fuerat, per Apostolos transmisit ad gentes. Cui dicitur: Surge, illuminare; ut quæ cecidit in incredulis, surgat in fidelibus: quæ cecidit in synagogis, surgat in ecclesiis: et postquam surreierit, illuminetur, ut nequaquam habeant erroris tenebras. Venit enim, inquit, lumen tuum, quod omnes prophetæ pollicebautur, quod jugiter exspectabas. Et gloria Domini, quae quondam fuit super tabernaculum et templum cjus, orta est super te: de qua dicium est: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Psal. LXXXVI, 2). Ecee enim tenebræ operient ter. ram, eos qui terrena sapiunt; et caligo populos9 sive, ut in Hebraico legitur, tribus: quod proprie refertur ad Judæos do quibus in alio psalmo scriptum est lllucenim ascenderunt tribus tribus Domiti, testimonium Israel (Psal. CXXI, 4). Super te autem orietur Dominus, Sol justitiæ, et gloria ejus in te videbitur: de qua scriptum est: Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiæ, et veritatis (Joan.