Latin
1.914 to 1.938
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.914-938
Unproofread scanNot analysed yet
XIV, 15, 16). Do quo in Sapientia reperimus, quæ nomine Salomonis scribitur: Sanctus enim Spiritus disciplinæ fugiet dolum, et recedet a cogitationibus stultis (Sap. 1, 5). (Vers. 11 seqq. )«Et recordatus est dierum saeculi, Moysi, populi sui. Ubi est qui cduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui? uhi est qui posuit in medio ejus Spiritum sancti sui? Qui eduxit ad dexteram Moysen brachio majestatis sua: qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum? Qui dnxit [Vulg. eduxit] eos per abyssos quasi equum in deserto non impingentem? Quasi animal in campo descendens, Spiritus Domini ductor ejus fuit: sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriæ. >LXX: t Et recordatus est dierum antiquorum qui eduxit de terra pastorem ovium. Ubi est qui posuit in eis Spiritum sanctum? *qui eduxit dextera Moysen brachium gloriae suæ? Sic eduxit populum suum per validam aquam in conspectu ejus, ut faceret sibi nomen sempiternum. Adduxiteos per abyssum sicut equum per solitudinem, ei non laboraverunt. Et sicut jumenta per campum descendit Spiritus a Domino, et dux eorum fuit: sicadduxisti populum tuum, ut faceres tibi uomen gloriae. >Dominus, qui de protectore factus est adversarius populi Judaeorum, qui ad iracundiam provocaverunt Spiritum sanctum ejus, et debellavit eos: ipse rccordatus est antiquorum dierum, quando pro eis Moyses in eremo deprecalus est, dicens *Aut dimitte eia hanc noxam: aut si non facis, dele me de libro quem scripsisti (Exod. lXXII, 31, 32). Veteris igitur Isaias recordatus historiæ, dicit: Ubi est ille Moyses qui eduxit eos de Rubro mari? ubi est pastor ovium? ubi ille qui cum caeteris pastoribus gregis Domini laboravit? Qui impetravit, et posuit Spiritum Dei oratione et precibus suis, in grege Domini? Aut certe ita intelligendum: Ubi est illa clementia Domini, qua quondam misertus est populo suo, ut Spiritus quoque sancti eis gratiam tribueret: qui eduxit in dexteram partem, non iri sinistram, Moysen servum suum brachio majestatis suae: qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum;