Latin
1.939 to 1.961
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.939-961
Unproofread scanNot analysed yet
ut usque in præsentem diem illius potentia narraretur? Duxit enim populum suum per immensas aquarum abyssos, quasi equum per solitudinem, et jumenta per planum, et Spiritus Domini ductor ejus fuit, id est, gregis Domini (Exod. XIV). Spiritum autem hic Angelum debemus intelligere, qui ductor fuit populi Israel, juxta illud quod scriptum est: Qui facit angelos suoi spiritus, et ministros suos ignem urentem (Psal. cm, 4). Et in Epistola ad Hebræos: Isti sunt administratorii spiritus, qui mittuntur in ministerium, propter eoa qui possessuri sunt salutem (Hebr. i, 14). Consideremus illud quod in Actibus Apostolorum scribitur: Spiritus Domini rapuit Philippum, ei non vidit eum ultra eunuchus (Act. vin, 39) an stiper Angelo debeamus accipere. Sunt qui Angelum in Spiritu sancto haec fecisse testentur. Manifesta percurrimus, ut in obscurioribus immoremur. (Vers. 15 seqq.) a Attende de caelo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriæ tuae. Ubi est zelus tuus et fortitudo tua? multitudo viscerum tuorum, et miserationum tuarum super me continuerunt se. Tu enim pater noster: et Abraham nescivit nos, I et Israel ignoravit nos. Tu, Domine, pater noster, redemptor noster a saeculo nomen tuum. »LXX: i Convertere de coelo, et vide de domo sancta tua, et gloriae tuae: ubi est zelus tuus et fortitudo tua? ubi est multitudo misericordiarum tuarum, et miserationum tuarum qua sustinuisti nos? Tu enim es pater noster, quia Abraham non cognovit nos, et Israel non cognovit nos. Sed tu, Domine pater noster, libera nos: a principio nomen tuum super nos est. i Qui tanta populo præstitisti, quae superior sermo narravit, ul spiritus quoque lui dignos nos consortio duceres, nunc quoque attende de coelo, et vide opera nostra, si tamen te digna sunt. Quare avertis faciem luam a nobis?