Latin
10.34 to 10.56
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 10.34-56
Unproofread scanNot analysed yet
Hæc verba faciam illis, et non derelinquam cos, ipsi vcro conversi sunt retrorsum; confundamini confusione, qui confiditis super sculptilibus, qui dicitis conflati's, vos estis dii nostri.» Qui prius dixerat: QUM prima fuerant, ecce venerunt; nova quoque ego annuntio: antequam oriantur, audita faciam vobis; *t se promiserat quod ignorabant esse dicturum; quæ sint illa nova, sequenti sermone testantur, apostolis præcipiens, et apostolicis viris, ut canant canticum novum, uequaquam in vetustate litteræ, sed in novitate spiritus. Nec solum in Veteri Instrumento, sed in Novo; et laus ejus penetret usque ad extrema terræ. A summo euim caelo egressus ejus et usque ad summum illius occursus cjus (Psal. XVIII). In omnem terram exiit apostolorum sonus, et in terminos orbis verba eorum: Sive juxta LXX: Glorificate nomen ejus in terminis terrce% ut in universo mundo Christi nomen annuntietur gen ibus. Qui sint autem isti qui canere debeant canticum novum, sequentia verba testantur: Qui descenditis, inquit, in mare, et navigatis illud, sive plenitudo maria. Apostolosenim videns Jesus in littore juxta mare Genezaret relicientes retia sua, vocavit et misit in magnum mare (Luc. v); ut de piscatoribus piscium faceret bominum piscatores, qui de Jerusalem usque ad Illyricum et Hispanias Evangelium prædica. runt: capientes in brevi tempore ipsani quoque Romanae urbis potentiam. Vel certe descenderunt iii mareet navigaverunt illud; tempestates et persecutiones istius saeculi sustinentes. Insulas quoque et habitatores earum, vel diversitatem gentium intellige, vel Ecclesiarum multitudinem. Levet [Al. elevet, inquit, desertum et civitates ejus vocem suam, de qua et supra diximus. Sive lxtetur desertum et vici ejus, et Cedar, quæ quondam inhabitabilis fuit regio trans Arabiam Saracenorum. Et habitatores Petrae, quae et ipsa urbs Palæstinæ est. Hoc autem significat, quod gentium populus desertus prius notitia Dei, ct idololatriæ erroribus obligatus, ad laudes Domini convertalur.