Latin
10.57 to 10.76
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 10.57-76
Unproofread scanNot analysed yet
Sive quia Cedar interpretatur tenebræ, et juxta Apostolum (I Cor. x) petra Christus, præcipitur cunctis credentibus, ut qui ante erant in tenebris, et nunc credunt in Dominum Salvatorem, che vertice montium clamitent, et aperte praedicent Christum, quibus et supra (cap. XL, 9) dictum est: In montem excelsum uscende, qui evangelizas Sion. Eleva in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem. Et ponam gloriam ejus iu insulis, de quibus prius diximus. Describitque sermo prupheticus gloriosum Salvatoris adventum, de quo et Paulus Apostolus loquitur: Secundum illuminationem gloriæ magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi (II Cor. IV, 6; II Tim. I, 10); et eum viro fortissimo comparat, qui pugnaturus sit contra adversarios suos, suscitaturus zelum. Ite quo et in cantico Deuteronomii prophetatum est: I,. . ; me xehre fecerunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt me in idotis suis; et ego zelare eoa faciam in gente quæ non es! ,et in gente stultissima irritabo iltos (Deut. XXXII, 21). VociferabituF quoque ct clamabit contra inimicos suos, nperte eorum infi-, delitatem reprobans, et cum clamore pronuntians: Tacui, semper silui, patiens fui, sive, ut LXX transtulerunt: Tacui, numquid semper tacebo? Ut impleatur illud qnod per Salomonem dicitur: Tempus tacendi, et tempus loquendi (Eccle. III, 7). Et est sensus: Diu vos delinquentes sæpe portavi; sed quia ante tacueram, nequaquain ulira reticebo. Et quomodo pariens in lucem profundit infantem, et apertum facit esse quod prius clausum in visceribus tenebatur: sic ego dolorem meum et dissimulationem quam semper habui super sceleribus vestris, nunc proferam, et dissipabo vestra consilia: unoque tempore absorbebo universam gentem, et omnem superbiam montium tumoremque collium vestrorum. Et fenum, de quo supra dictum est: Vere fenum eat populus, id est, tam principes qum vulgus ignobile, in desertum redigam.