Latin
Book 5
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 101
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 16, 17.) c In die illa crit Ægyptus quasi mulieres, et stupebunt et timebunt a facie comniOtionis manus Domini exercituum, qnam ipse movebit super eam. Et erit terra Juda Ægypto in festivitatem: omnis qui illius fuerit recordatus, pavebit a facie consilii Domini exercituulu, quod ipse cogitavit super eam. r Melius reor etiam preprium errorem reprehendere, quam dum erubesco imperitiam confiteri, in errore persistere. In eo qnod transtuli, Et erit terra Juda Ægypto in festivitatem, pro festivitate in Hebraico legitur AGGA (),quod interpretari polest et festivitas (onde et Aggæns in festivum vertilur) et timor, qnod significantius Aquila transtulit γύρωσιν, cum aliquis pavidus, et tremens circumfert oculos, et advenientem formidat inimicum. Ergo si voluerimus in bonam partem accipere, quod recordatio Judæ Ægypto sit gaudii, recte festivitas dicitur. Sin autem, ut arbitror, in timorem pro festivitate vertitur, intelligamus forlnidinen nel pavorem, quod cum Nabuchodonosor venerit, et omnes virorum fortium manus quasi mulierum fuerint dissolutæ, etiam vocabulum Judae terrori sit Ægypto, quia dum ei vult auxilium praebere, tanta mala perpessa sit. De nostris temporihus nemo dubitat, quod comparatione Christianorum omnes Ethnici quasi mulieres sint, infirmas babentes sententias, et quidquid dixerint verti in stultitiam, dum stupeant tantam gentis conversionem, et mirentur atque intelligant manum Domin! ,et quicunque gentilium nominis Christiani fuerit recordatus imbecillitatem idololatriæ timore fateatur.