Latin
Book 5
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 100
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 14. 15.) c Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis; et errare fecerunt Ægyptum in omni opere suo, slcut errat ebrius et vomens; et noa erit Ægypto opus quod faciat, caput et caudam incurvantem, et refrenantem. »Primum de interpretatione dicamus, et postea de his quæ scripta sunt, disseremus. Pro apiritu vertiginis. interpretari potest et spiritus erroris. In eo (Iuoque quod nos transtulius, incurvantem, et refrenantem, possumus,licere incurvum et lascivientem, ut intelligamus semen et puerum. Nos autem verbum Hebraicum AGMON ()2, dum celeriter quæ scripta sunt vertimus, ambiguitate decepti, refrenantem diximus, quod significantius Aquila transtudit στρεϬλου̃ντα, id est, qui nihil recte agit, sed omne perversum, ut puerum significaret. Est igitur sensus: Stulti facti sunt principes Taneos, et sapientes consiliarii Pharaoni dederunt consilium insipiens, et emarcuerunt principes Mempheog, et deceperunt Ægyptum angulum populorum, quia Dominus miscuit eis spiritum erroris vertiginis, ut ignorent quid loquuntur, et errare faciam Ægyptum. Et sicut ebrius et vomens egerit quod ingesserat, et ubi sit, nescit, sed jacet mentis alienæ: sic nullum habebit Ægyptus opus, sive consilium, quod aut caput habeat, finem, aut senihus conveniat, aut pueris, quorum alii per nimiam ætatem desipiunt atque delirant, alii per lasciviam et infantiam ignorant quid agant. Hoc autem sive in Babylonia vastitate ejus, sive in adventu Christi, et juxta litteram, et justa spiritualem intelligentiam recipere volueris, habebit consequenlialn.