Latin
11.17 to 11.24
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 11.17-24
Unproofread scanNot analysed yet
ei est Dominus, ut sub occasione misericordiæ, qua populum liberabat obsessum, filium suum nuntiaret de Virgine nasciturum. Quod cum audisset domus David, hoc est, domus regia, Syriam scilicet et Ephraim, Rasin, et Phacee juncto venire exercitu, exterrita est atque pertimuit, et tam rex quam populus ita contremuerunt, ut putares arborum folia ventorum flatibus ventilari. Juxta anagogen facilis interpretatio est; quod regnante Achaz rege impio, rex Aram, qui interpretatur excelsus atque sublimis, ut indicet arrogantiam sapientiæ sæcularis, et Phacee filius Romeliae, qui et ipse juxta Osee prophetam ex tribu Ephraim, de qua Jeroboam lilius Nabath vitulos aureos in Bethel, et Dan constituerat (III Reg. XII), et a David 5 Dei populum separat, refertur ad hæreticos, consentientes sibi, ut expugnent Ecclesiam. Quod cum audierit domus David, quem in Ezechiel bonum pastorem legimus suscitandum (Ezech, XXXIV), et populus ejus simpliciter credens in Dominum, pertremiscet. Et idco pertremiscet, quia non arboribus frugiferis, sed infructuoso saltui comparatur. Isdem autem hæreticos atque gentiles corn domum David argumentorum et dialecticae artis gladiis dimicare, nulli dubium est: ut qni inter se discrepant, in Ecdesiae oppugnatione consentiant: juxta illud qnod Herodes, ei Pilatus inter se discordantes in Domini passione amicitia fœderantur.