Latin
12.1 to 12.11
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 12.1-11
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 3, 4 et seq.) cEt dixit Dominus ad Isaiam: Egredere in occursum Achaz, tu et qni derelictus est Jasub filius tuus, ad extremum aquæ ductus piscinæ superioris, in via agr i Fullonis. Et dices ad eum: Vide ut sileas, noli timere, et cor luum ne formidet a duabus caudis tatinum fumigantiurn istorum, in ira furoris Rasin, et Syriæ, et filii Romeliæ, eo quod cosilium inieril contra te Syria pessimum, Ephraim, et titius Romeliæ, dicentes: Ascendamus ad Judam, ct suscitemus eum, ct evellamus cum ad nos, ct ponamus regem in medio cjus filium Tabeel. Hæc dicit Dominus Deus: Nonstabit, et non erit istud, sed caput Syria: Da-mascus et caput Damasci Rasin, et adhuc sexaginta et qumque anni, ei desinet Ephraim esse populus. Et caput Ephraim Samaria, et caput Samariæ filius Romeliæ. Si non credideritis, non permanebitis. »Jasub filius Isaiæ, qui interpretatur reliquus atque convertens, in typum populi Juda, qui erat de duorum regum manibus liberandus, jubetur egredi cum parente, et occurrere Achaz regi Judae in loco aquæ ductus piscinæ superioris, in via agri Fullonis, ubi postea lecturi sumus, sub Ezechia rege Juda stare ^Rabsacem, et ex praecepto Sennacherib regis Assyriorum Dei populum blasphemare. In quem locum egressi sunt, missi ab Ezechia principes civitatis, quos in Regum volumine legimus. Præcipiturque Achaz (IV Reg. XVIII), quamvis impio regi, propter Domini misericordiam, ut agat silentium, et non terreatur, neque formidet cor ejus, putansse passurum similia quæ prius sustinuerat. Duas autem caudas titionum, iJ est, torrium fumigantium, vocat Rasisi regent Syrie, et Phacee filium Romeliæ regem Samariæ, eo quod in illis finitum sit regnum Syriae, id est, Damasci, et regni n Samariae, id est, idecem tri- Luum, quæ alio nomine appellabantur Ephraim.