Latin
11.20 to 11.46
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 11.20-46
Unproofread scanNot analysed yet
xxv, 34). Quod et Paulus intelligens loquebatur: Sicut elegit noa in ipso arte constitutionem mundi, esse nos sanctos et immaculatos (Ephes. I, 4); desideransque fieri quod prophetat, adjungit verbum Hebraicum AMEN ()pro quo LXX transtulerunt fiat. Et Dominus in Evangelio sæpe hoc verbo utitur: Amen, amen, id cst, vere, vere dico vobis (Joan. VI, 54). Quare autem laudet et confiteatur nomini Domini, et quæ sint ista mirabilia, et cogitationes antiquæ, quas veras opere demonstravit, sequitur: Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem ill ruinam, domum alienorum, ut MOM ait eivilaa, et ill æternum MOM ædificetur. Civitas quondam fortis Jerusalem intelligitur, quæ facta est domus alienorum; de quibus Salvator dicit in psalmo: Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterareverunt et claudicaverunt in semilis suis (Psal. XVII, 46). Haec civitas cum destructa fuerit, in æternum nun ædificabitur, ut mille annorum regnum ei aureæ Jerusalem atque gemmatæ somnia conquiescant. Destructa autem Jerusalem pro impictate sua, laudabit Dominum populus fortis. Quis siL autem populus forLis. sequens versus ostendit: Civi'a. gentium robustarum timebit te. litis blasphemantibus, gentium populus te timebit. Principium enim sapientiæ timor Domini (Prov. IX, 10). Laudabitque te populus COllis, et civitas gentium robustarum timebit te, boc cst Ecclesia de gentibus congregata. Quia factus es fortitudo pauperi, Christo tuo, de quo et in Psalmis legimus: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem (Psal. XI. ,. 2). Et in Zacharia secundum Hebraicam veritatem, pauper, hoc est EBION (),super pulium asinæ scdere describitur (Zach. IX). Fortitudo egeno, in tribulatione passionis suæ, spes a turbine patibuli,. et umbraculum ab æstu, quando locutus est: Pater, in manas tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII, 46). Quomodo enim si ventus impingatur pariet! atque pertranseat, sic turbo blasphemant tium Judæorum illi nocere.