Latin
11.47 to 11.54
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 11.47-54
Unproofread scanNot analysed yet
non potuit. Et ut alia utar similitudine, sicut propago gravissimo torretur æstu, atque naceescit, ita tumultum et claolorem. alienorum, hoc est, qui a te alieni facti sunt, marcescere facies et perire. Juxta LXX interpretes,. non dico sensum, sed verborum ordinem et consequentiam, in hoc locu reperire non potui. Et pro eo loco, ubi nos interpretati sumus, sicut æstum tu siti, pro quo in Hebræo scriptum cst BASAION (),quod apud eos invium, vel sitis, dicitur; quare iUi pro invio et in siti verterint, in Sion; error perspicuus est, ob similitudinem verbi SAION et SION (Ambo ),quod eisdem signatur elementis 1.