Latin
11.27 to 11.39
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 11.27-39
Unproofread scanNot analysed yet
Adhuc tantum supererat diei, ut stans in oppidulo Nob, et procul urbem conspiciens Jerusalem, agitaret manum suam, atque concuteret super montem Sion, vel despiciens eam atque contemuens, vel insultans ct comminans, et admiraus, quod toto sibi Oriente subjecto, tam parva civitas potentiæ suæ audeat repugnare. Hæc juxta Hebræos, ut nobis ab cis traditum est, brevi scrmone perstrinximus. Nunc quid juxta LXX editionem ecclesiastici viri de hoc loco sentiant, suhjiciamus. Cum jugum Assyrii, sive ut quidam male arbitrantur, Babylonii, ablatum fuerit de humeris tuis, atque corruptum, fugiens Assyrius Sennacherib, cum paucis reliquis veniet in Aggai, quæin Hebraico non habctur. Et tanta crit fugientis trepidatio, ut ihi manere non audeat, scd transihit iit Mageddo, quam et ipsa Scriptura non continet. Et quia sarcinis suis præpeditus velocius fugere non poterit, deponet vasa in Machmas, et gradu concito transibit vallem, quam et ipsam Hebraeus sermo non resor at: ct rursum veniet in Aggai, quæ bis in hoc loco ponitur, et in Hebraico non habetur. Ad soni- In Ita fugæ ejus contremiscet Rama,civitas Saul::quol perspicue falsum est. Civitas enim Saul appe llatur Gaba, ut in Hebraico continetur. Dein'c veniet in Galim: audiet Laisa, audiet Anathoth, contremiscet Medemena. Habitatores autem Gebim et colles, qtue sunt in Jerusalem, id est, excelsi quique viri, provocantur ad consolandam Jerusalem: non longo post tempore, sed in præsentiarum, et eadem dic dum in via cst Assyrius; ut maneant in locis suis, et perturbati timore nequaquam fugiant. Hoc juxta litteram. Cæterum quidam in isto loco, cum falsorum nominum juxta LXX ἐτυμολογίος invenire non possit, nec se in libro Hebr aicorum Nominum reperire potuisse tesletur, mitiit nos ad incertum, ut dicat in extremo mundi tempore, et in consummatione hujus sæculi immino luibus pœnis, sensum magnum, principem Assyriorum esse fugiturum: ei per diversa loca variosque profectus fugere rupere ab ira Dei.