Latin
11.40 to 11.45
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 11.40-45
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque ille fugerit, habitatores Gebim, id est, excelsas quasque virtutes sermone prophetico provocari, ut consolentur fugientem, doceantquc ne fugiat, sed mancat in via, et Dei præstoletur misericordiam; et uon solum consolari fugientem, set! in bonis operibus filiam Sion revocare a luctu, ct ad salutem poenitentiae provocare, et hos esse coles in Jerusalem de quibus in posteriore parte hujus prophetæ legimus: Consolamini, consolamini populum meum, sacerdotes; loquimini ad cor Jerusalem I (Isa. XL, 1). Haec dixit, quia rei veritate constrictus aliud quod diceret non habebat.