Latin
11.36 to 11.44
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 11.36-44
Unproofread scanNot analysed yet
LXI,12, 13). Et ibi enim semel loquitur Deus, quod omnipotens sit, et duo audiLPropheta, quod omnipotentia illius in utraque parte prævaleat, ut et pœnitentibus tribuat misericordiam, et permanentibus in peccato reddat supplicia quæ meremur. Juxta quod et in alio loco duo occurrerunt Jerusalem, quæ singula bina habent. Rumam enim, sive vastitalem sequitur contritio: famem et gladium interitus. Possumus hæc juxta anagogen, et super anima intelligere peccatrice, (quæ nolens bibere calicem furoris Domini, dicit in Psalmo: Domine, ne ill rUe rore tuo arguas me, neque in ira tua corripias tile (Psal. VI, 1). Si autem biberit, bonum est ei sua sentire supplicia, et audire Dominum dicentem: Cum ira furoris mei transierit. rursum curabo. Et alibi: Numquid gui cadit MOM resurget, dicit Dominus? Jerem. VIII. 4.