Latin
Book 14
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 12-8
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 20.) «Filii tui projecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum, sicut oryx illaqueatus; pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui. »LXX: c Filii tui indigentes et dormientes in capite omniun) viarum: sicut beta semicocta, pleni furoris Domini, et deficientes a Domino Deo, »Pro Leta semicocta, reliqui interpretes, orygem captum et illaqueatum, transtulerunt. qui Hebraice appellatur THO (),quod genus bestiae nascentis in cremo, inter munda animalia 1 in Levitico et Deuteronomio ponitur 2. Pro quo LXX Syra lingua opinati sant thoreth, quae dicitur beta. Hoc de nomine transeamus ad sensum. Filii tui sicut oryx venatorum laqueis irretitus, dormierunt in compitis et plateis, et super nudam humum nuda membra ponenles, indignationem Domini et increpationem Dei sui, propriis miseriis indicarunt. Porro juxta Septuaginta: qui noluerint habere divitias spirituales in omni verbo, et scientia, et operibus bonis; sed fuerint pauperes qui non sustinent comm! -nationem, nequaquam habitabunt in domibus, quae virtutibus exstruuntur, sed in principiis viarom, et in exitu tangentes omnia, et omnia relinquentes. Qui recte dormire dicuntur illo somno, de quo seribiLur: Dormierunt зomnm suum, et invenerunt nihil (Psal. LXXV, 6.) Quo somno consopivtt eos rex Assyrius. Et comparantur betæ semicoctae, quod genus oleris est vilissimict fragilissimi. De quibus oleribus puto ilud in Psalmis dici: Ne zeleris in malignantibus, neque œmuleris facientes iniquitatem. Quoniam sicut fœnum velociter arescenl, et sicut olera herbarum cito decident (Plut. XXXVI, i, 2). Est enim ægrotantium cibus. Qui semel incredulus est, appellatur beta cruda. Qui autem simplici contentus fide, absque ratione ct dosmatum veritate facit opera justitiæ, potest dici beta cocta. Porro qni inter vitia atque virtutes medius fluctuat, ct duplici corde accedit ad servitutem Dei, iste rectissimevocatur beta semicocta, ad quem ct in Apocalypsi Joannis loquitnr Deus: Utinam auc calidus esses aut frigidus: nunc palem quia tepidus es, evomam «(Apoc. III, 15, 16). Qui tepidi et dormientes, pleni sunt furoris Domini, et dissoluti, sive deficientes per Dominum Deum: non quo Dominus dissolutionis eorum causa sit, qni mortem non fecit, nec delectatrur in perditione viventium: sed quo qni in lege peccaverint, per legem judicentur, quae operatur iram Dei Iris qui præva ricatores ejus sunt.