Latin
12.63 to 12.86
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 12.63-86
Unproofread scanNot analysed yet
Quodque sequitur: Educ foras populum caecum, et oculos habentem; surdum, et aures ei sunt, multi putant dici de populo gentium, qui per apostolorum doctrinam audire coeperunt et videre. Sed nos etiam haec de disperso intelligamus Israel, qui vocatus sit per Apostolos primusque crediderit; quibus loquitur et Paulus: Vobis pri. mum oportuit prædicari sermonem Dei (Act. XIII, 46). Et ipse Dominus in Evangelio: Ite ad oves perditas domus Israel (Matth. x, 6). Denique sequitur: Omnes gentes congregatæ sunt simul, et collectæ sunt tribus, id est, cum populo qui credidit ex Judaeis, ut duplex vocatio, sit, circumcisionis et praeputii. Quod autem dicitur, Educ, ad Filium sermo est. Sive, juxta LXX, Pater de Filio loquitur, quod eduxerit populum suum cæcum et surdum, et gentibus copularit, et fecerit ex eis multos Ecclesiae principes. Miraturque propheta quod nullus in gentibus hæc praescire potuerit, nec Dei nosse consilia; sed tantum populus ejus qui Legem acceperit, et prophetas habuerit i Notus enim in Judaea Deus; in Israel magnum nomen ejus (Psal. LXXV, 2). Sive ipse Deus testis suorum sermonum sit et patrator, et pner ejus ac. servus quem elegit. Haud dubium quin Christum significet, cui et supra dicit; Magnum tibi est vocari te puerum meum. Et haec omnia fient, ut veritas mundo praedicetur, et sciant, ct credant, et intelligam, quorum eus prius bruta erat et insensibilis, quod praeter unum Deam, nullus alius Deus sit nec aute, nec postea. Neque enim temporum conditor babet aliquando principium, cum hoc ipsum, aliquando, sit temporis. Et quomodo nunc locutus est, Ego testis, dicit Dominus Deus; et puer quem elegi, dicente hoc ipsum Domino in Evangelio: Duorum hominum testimonium verum est. Ego sum qui testimonium perhibeo de me, et qvi misit me Pater (Joan.