Latin
12.87 to 12.100
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 12.87-100
Unproofread scanNot analysed yet
VIII, 17, 48). Sic et de divinitate illius sentiendum est, quod nullus sil Dens, nisi ipse qui loquitur, et puer ejus quern e'egit. Pulchreque præter Deum Patrem alter nullus est Deus, qnia Christus Dei virtus est, et Dei sapientia (1 Cor. I), qni loquitur in Evangelio t Ego in Patre, et Pater in me est (Joan. xiv, 11). Sinit enim unas Christus Dominus non aufert Pani ne Dominus sit; sic unus Dens Pater non aufert Filio ne Deus sit: qui in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, 1, 2). Qnodqne sequitur t Et non eat absque me Salvator, ostendit in Patre Filium cuncta salvare. De quo idem propheta testatur: Et dimittet eia Dominus Salvatorem, qui salvos eos jaciet (Isa. XIX, 20). Neque enim Deus sapiens et fortis, sine sua potest esse sapientia atque virtute. Cnm ergo ab initio ego haec futura prædixerim, nullus erit qui meae renuat voluntati: imo quæ ego fecero, posset irrita facere. Haec dicuntur quidem ad Jacob et Israel, sed referuntur ad apostolicum chorum et omnes qui de populo JuJaeorum in Christum voluerint credere.