Latin
Book 5
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 128
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 3.) c Transfretantes mare repleverunt te, 4n aquis multis semen Nili, messis fluminis fruges ejus. I Tyrum negotiatione gaudercJ et totius orbis esse emporioll, et præsentia tetnpora probant, et Ezechiel lato sermone describit. Quod autem negotiatores in subvehendis mercibus transfretent maria, nemo est qui dubitet; nec tantas babet opes ipsa arbs de terra regionis suæ, quae valde angusta est, et Galilææ Damascique finibus premitur, quantas de subvectione navium. Nilus omnis et Ægypti fertilitas e vicino infunditur Tyro. Pro Nilo, quod apud Hebræos legimus siOR (),LXX et Theodotio negotiatores interpretati sunt; quod verbum, turbidum, et erboc Nili aquas siRuificaL, Jeremia testante, Quid tibi et Ægypto, ut bibas aquas Geon (Jerem. II, 18): pro quo in Hebraico babetur Sior, id est, turbidas.