Latin
Book 5
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 129
Unproofread scanNot analysed yet
(Yers. 4.) c Erubesce, Sidon: ait enim mare for. titudo maris, dicens: Non parturivi, et non peperi, et non enutrivi juvenes, nec ad incerementum perduxi virgines. Dixi supra cołouiam Sidoniorum esse Tyrum. Audi igitur, InaLer, cuncta simul contra lilian, tuam maria clamantia, ct quodammodo vocem emittentia, quæ per naturam loqui non valent: frustra divitias comportavi: sine causa de toto orbe in Tyrum opes contuli: illa dives, illa luzuriosa. et populorum quondam gaudens multitudine, in qua nascebatur turba Daortalium, raterva puerorum, juventutis examina, cujus plateae virginum, et inrantium, ac juvenum, et puellarum lusibus perstrepebant: nunc ad solitudinem redacta est. Fieri autem προσωποποιτας ex rebus mutis solemne est.