Latin
Book 3
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 13
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 10,11.) <Et adjecit Dominus loqui ad Achaz dicens: Pete libi signum a Domino Deo tuo in profundum inferui, sive in excelsum supra. i Qui prius per prophetant locutus fuerat ad Achaz: Vide ut sileas, noli timere, et caetera: illo non credente, ei ideo non intelligente, ipse loquitur ad Acbaz: ut saltem auctoritate Domini territus suscipiat quae dicuntur. Quia tibi, inquit, videtur esse diflicile, quod regna potentissima brevi tempore finienda sunt, et tu cum populo tuo de magno periculo libereris; pete tibi signum, nequaquam ab idolis, quorum errore retineris, sed a Domino Deo tuo qui tibi auxiliuin pollicetur, et ipsum signum optionis tuæ est unde postules, sive de profundo. sive de excelso. Quod cum soli Septuaginta dixerint, caeteri juxta Hebraicum significantius transtulerunt, de profundo inferni. Ergo sicut profundum infernum significat; ita excelsum supra caelos intelligere debemus: ut cum de inferno sive de excelso signum acceperis, credas futura quæ dixi. Vis, inquit, ut scindatur terra, et grandi hiatu inferi pateam, qui in corde terræ esse dicuntur: an ut aperiamur coeli? Quod utrumque ad typum pertinet mortis Domini et ascensionis: Qui enim descendit, ipse est qui et ascendit (Ephes. IV, 10). Et in Apostolo legimus: Ne dixeris in corde tuo, Quis ascendi, 2 in cœlum? hoc est Christum deducere, aut, Quis descendit in abyssum? hoc est Christum de mortuis. reducere (Rom. x, 6, 7). Et in alio loco de Christo disputans, ait: Quœ sit latitudo, et lonqitudo, et excelsum, et profundum supereminentis scientiœ et dilectionis Chriti (Ephes. III, 18,19). Iloc quantum ad mysrcos pertinct intellectus. Caeterum et Moses accepit sigua de terra, de quibus in Psalmis legiinus: Misit signu et prodigia in medio tui, Ægypte (Ps. CXXXIV, 9), ranas, locus'as, ciniphes, et coenomyiam; de caelo autein grandinem et ignem et trium dierum tenebras. Ego reor et Ezechiam, quando sol decem regressus est lineis, signum accepisse de caelo (IV Reg. xx): ct Jesum fllium Nave in Gabaon et Haialon, stantibus sole et luna (Josue x). Plerique putant, Saulem signum accepisse de terra, et de profundo inferni, quando Samuelem per incantationes et artes magicas visus est suscitasse (7 Reg. XXVIII). Sed et Jonas propheta de abysso, et de profundo ac mortis faucibus liberatus, signum dedit et accepit inferui (Jonœ II). Legi in cujusdam Commentariis hunc locum per allegoriam extenuatum, ut profu adum et excelsum αίσθητὰ et νοητὰ iutelligeret, quæ nos possumus sensibilia dicere, et intelligibilia, quorum alterum refertur ad sensus, alterum ad mentem et rationem. Virginem quoque interpretatur animam, quae nulla peccati corrupta et conscientia, et putest de se Emmanuel, nobiscum Deum, id est, præsemem Dei generare sermonem. Sed nos elixas agni carnes non comedimus (Exod. XII), verum assas, et quae in nobis possint omnes voluptatum siccare pituitas, ne sacramentum fidei nostræ, dum plus sapimus quam oportet sapere, negligamus.