Latin
Book 3
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 14
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 12.) i Et dixit Achaz: Non petam, ct non tentabo Domiuum. >Non humilitatis est, sed superbiae, quod nou vult tignum a Domino postutare. Quanquam euim scriptum sit in Deuteronomio: Non tentabis Dominum Deum tuum (Deul. vi. 16), et hoc contra diabolum Salvator usus sit testimonio (Matth. iv): tamen jussus ut peteret, obedientia debuit explere pracceplutn, præsertim cum et Gedeon et Manue siqnum petierint ei acceperint (Judic. vi et xm). Quanquam juxta Hebræi sermonis ambignitatem, in quo scriptum est ULO ENASSE I ADONAI (),et omnes similiter transtulerunt, non tentabo Dominum, possit legi, non exaltabo Dominum. Sciebat enim rex inlpius quod si signum peteret, accepturus esset et glorificaretur Dominus. Ergo quasi idolorum cultor, qui in omnibus angulis platearum et in montibus lucisque nemorosis aras constitucrat, et pro Levitis habebat fanaticos, non vult signum petere quod præceptum est.