Latin
13.1 to 13.20
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 13.1-3-20
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 11 seqq.) <Nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Lilanus in Charmel; et Charmd tusaltum reputaliitur? Et audient indie illa surdi verba libri; et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt. Et addent mites in Domino lætitiam: et pauperes homines in Sancto Israel exsultabunt, quoniam defecit qui praevalebat. donsummatus est illusor, et succisi sunt omnes, qui vigilabant super iniquitatem. Qui peccare faciebant homines in verbo, et arguentem in porta supplantabant; et declinaverunt frustra a justo. »Respondeant Judæi et amici simplicis tantumhistoriæ, qui fructus non quaerunt in arbore, sed folia tantum umbramque verboruln, quæ cito arescit et depcrit, quomodo in adventu Domini Salvatoris (quia a temporibus Isaiæ usque ad dispensationem carnis assumptae, pro comparatione æternitatis breve et modicum temporis spatium est) Libanus mons Phœ ficis versus sit atque transtatus in montem Carmelum? qui Hebraice CHERMEL ()dicitur; et in confinioPalæstinæ atque Phœnicis Ptolemaidi imminens, licet et alius in Scripturis sanctis mons Carmelus appelletur, in quo fuit Nabal Carmelius (1 Reg. xxv), homo stultus et iniquus, qui uxorem habuit Abigail, quæ, mOl'luo viro, nupsitDavid; illo enim vivente, virumDavid accipere non puterat; ne vocaretur adultera si foret alteri viro sociata; et quomodo Charmel in saltum, et infructuosa ligna reputetur? Quod cum dicere non potuerint, audiant Libanum, qui interpretatur dealbatio, referri ad populum gentium, qni lotus in Domino et purgatis sordilms pristinis, totus mundus ascendens, sub jAI. super] Ecelesiæ persona innititur Salvatori, et de eo in Cantico canticorum dicitur: Quæ est ista quæ ascendit dealbata, innitens super fratruelem suum (Cant. VIII. 5): et istuni popolum transferri in Charmel, hoc est, in circumcisionis scieutiam, ut spiritualis et veræ circumcisionis mysteria recognoscat: et in loco sit quondam populi Judaeorum: illos autem qui Christum suscipere noluerunt reputari in saltum, et in arbores steriles, quae non pussunt cum lignis fructiferis laudare Dominum.