Latin
13.21 to 13.43
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 13.21-43
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem Libanus in Char. . mel, et Charmel in saltum fuerit commnutatus, tunc qui prius surdi eraul, et verba libri prophetici au* dire non poterant (de quo supra diximus, quod om-. nis Scriptura sancta unus liber appelletur, dicenle Ecclesiaste (cap. xn, vers. 11): Sermones sapientium tanquam stimuli et quasi clavi in altum confixi, qui a conciliis dati sunt a pastore uno) audient, et loquentur, quibus Salvator dicet: Ephpheta [Al. Effetha], quod interpretatur, adaperire (Marc. vn). Quodque nos vertimus, de tenebris et caligine oculi rorum videbunt, quorum facilis interpretatio est; Aquila et Theodotio et Symmachus transtulerunt: Tenebras et caliginem oculi cæcorum videbunt: ut ostenderent gentium populo, qui prius cecus erat, Christi sacramenta pandenda, juxta illud quod dicitur: Tenenebrosa aqua in nubibus aeria (Ptal. XVII, 12 ). Et in eodem Psalmo de Deo scriptum est Posui tenebrat latibulum suum (Ibid. ). Et in Proverbiis legimus; Hæc audiens sapiens sapientior erit, et prudent gubernationem possidebit et intelliget parabolam et tenebrotum sermonem, dicta sapientium et ænigmata (Prov. I, 5, 6). Denique et Moyses ut intelligeret et videret Deum (Exod. xx ),in nubem ingressus est et in caliginem, de qua in Psalmo dicitur: Caligo sub pedibus ejus,Psal. XVII, 10 ). Cum autem prius caeci vel mystica quaeque conspexerint, vel de caecitateet renebris oculos levaverint ad videndum, ut sedentibus in tenebris et umbra mortis oriatur lumen verum, tunc mites de quibus scriptum est: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. v,4); sive pauperes, quorum princeps in Psalmis ait: Hic pauper clamavit, et Dominus exaudivit illum (Psal. XXXIII, 7); et qui judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum (Psal. LXXI, 4), de quo dicitur ad Jud:cos, Consilium pauperis sprevistis, addent in Domino Letitiam, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor.