Latin
13.1 to 13.24
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 13.1-8-24
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 17, 18.) «Quia oblivioni traditæ sunt angustiæ priores, et quia absconditæ sunt ab oculis meis. Ecce enim creo coelos novos, et terram novam, et non erunt in memoria priora: et non ascendet [Vulg. ascendent] super cor: sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternum in his quae ego creo. >LIX: i Obliviscentur enim tribulationis prioris, et non ascendet super cor eorum. Erit enim cœlum novam, et terra nova: et non recordabuntur priorum, et non veniet super cor eorum; sed gaudium et exsultationem inveniet in ea. a Causa lætitiæ et confessionis Dei veri est, quia alterna angustiarum priorum succedet oblivio, ut nequaquam idolorum meminerint et errOris pristini, sed ad lucem de tenebris transeant, ut aeterna beatitudine perfruantur. Obliviscentur enim pristina mala, nou oblivione memoriæ, sed bonorum successione, juxta illud quoti scriptum est: In die bona oblivio maloram (Eccle. XI, 27). Et alibi; Afflictio horre oblitionem facit deliciarum (Ibid. 29); eo quod in angustiis constituii, nequaquam voluptatibus pristinis, juata errorem, Epicuri animo perfruantur. Licet possit et hoc dici, quod in cœlo novo, et in terra nova, omnis conversationis pristinæ memoria deleatur: ne hoc ipsum pars malorum sit, prioris angustiæ recordari. Cœlum autem novum et terram novam, qui putant omnia interire quae cernimus, Evangelii interpretantur testimonio: Coelum et terra transibunt (Matlh. xxiv, 35). Et Pauli aposto- Ii: Quæ enim videntur, temporalia sunt: quæ autem non videntur, ceternu (11 Cor. IV, 48). Porroqui novitatem, commutationem in melius 1, et non elementorum arbitrantur interitum, illo utuntur exemplo. A principio terram tu fundasti, Domine, et opera manuum tuarum sunt cœli. Ipsi peribunt, tu autem permanes, et omnes sicut vestimentum veterascent, et quasi amictum involves eo. ,et mutabuntur (Psal. ct, 26, 27). In quo perspicue demonstratur perditionem et interitum, non abolitionem in nihili, sed commutationem sonare in melius.