Latin
13.25 to 13.45
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 13.25-45
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim illud quod in alio loco scriptum est: Luna fulgebit ut sol, et sol septuplum lumen accipiet (laa. xxx, 16), interitum significat pristinorum, sed commutationem in melius. Quod ut possit intelligi, nostræ conditionis ponamus exempla: Infans cum in puerum creverit, et puer in juvenem, et juvenis in virum, et vir in senem, nequaquam per singulas aetates perit. Idem euim est qui prius fuit; sed paulatim immutatur, et aetati pristinae peri sse dicitur. Quod intelligens et Paulus apostolus loquebatur: Præterit enim figura hujus mundi (1 Cor. VII, 31). Consideremus quid dixerit: Figura praeterit, non substantia. Hoc idem significat et Petrus: Latet eoa lioc volentes, quoniam caeli erant ab initio; et terra de aqua, et per aquam, Dei sermone subsistit: per quæ prior mundus inundatus diluvio periil. Cœli autem qui nunc sunt et terra, eadem ratione servantur igni (II Petr. III, 5 seqq.) :quo sensu accipiendum sit, postmodum docet: Novos autem cœlos, et novam terram videmus et repromissionem ejus (Ibid. 13): non dixit, alios coelos et aliam terram videbimus, sed veteres et antiquos in melius coum mutatos. Possumus et boc dicere, quod conversi ab idololatria, et pristino errore deserto, novos cœlos ct novam terram videant: nequaquam arbitrantes elementa deos, et ea quae nascuntur ex terra. Nunc confitemur coelum et terram opera esse manuum Dei; illo autem tempore, servos et creaturam venerabamur obsequio Dei, quod et David seutiens cantat in Psalmo: Videbo cælo; opera digitorum tuorum (Psal. VIII, 4): non quo eo tempore coelos nou viderit, cum ista dicebat; sed quo per singula augmenta virtutum, et futurorum scientiam, novos videat, quos veteres i At. veterascere] jam videbat. Quod autem in fine hujus testimonii dicitur: Quæ ergo creo, a Septuaginta prætemissum ost.