Latin
13.22 to 13.42
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 13.22-42
Unproofread scanNot analysed yet
Super hunc igitur florem, qui de trunco et de radice Jesse per Mariam Virginem repente consurget, requiescet spiritus Domini, quia in ipso complacuit omnem plenitudinem divinitatis habitare corporalitcr: nequaquampcr paries, ut in cæteris sanctis; sed juxta Evangelium quod Hebræo sermone conscriptum leguntNazaræi: Descendet super eum omnis fous Spiritus sancii. Dominus autem Spiritus est, et ubi Spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17). Ia eodem Matthæi voluminelegimus illud quod in consequentibusscribitur: Ecce puer mens quem elegi:,lectus meus in quo complacuit animæ meæ; ponam spiritum meum super illum; judicium gentibus proferet (Matth. XII, 18), ad Salvatoris refetri intelligentiam,in quo requievit Spiritus Domini, id est, æternahabitatione permansit; non ut avularet, et rursum ad eum descenderet; sed juxta Joanns Baptistæ testimonium jugiter permaneret, qui ait: VidiSpiritum descendentem quasi columbam de cælo, et manenntem in eo, et ego nesciebam illum; aed qui me misit baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spirtium descendentem el manentem in eo, ipseeat q i baptizut in Spiritusancto *(Joan. I, 32, 55). Potio in Evangelio, cujussupra fecimus mentionem, hæc scripta reperimus: Factum eat autemcum ascendisset Dominus de equa, descendit fons omnis Spiritus sancti, et requievit super eum, et dixit illi: Fili mi, in omnibus prophetis exspectabam te, ut venires, et rEquiescerem in te. Tu es enim requies mca, tu es filius meus primogenitus, qui regnas in sempiternum. Qni Spiritus Domini aple latur et Spiritus sapientiæ: Omnia enim prr ipsum fucta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factumeat (Joan. I,3). Et in Psalmis canitur: Quam magnificata sunt opera tun, Domine! omnia in sapientia fecisti (Psal. XCI, 6). Et Apostolus scrib t: Christus Dei tirtus et Dei sapientia (I Cur. I,24). Ei, in Proverbiis legitur: Deu, in sapientia sua fundarit terram, et paravit cælos in prudentia [Prov.