Latin
13.43 to 13.64
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 13.43-64
Unproofread scanNot analysed yet
in, 19). Et quomodo idem sermo Dei vocatur lux, et vila, et resurrectio: sic et spiritus sapientiæ Cl interllectus, et consilii et fortimdinis, et scientiæ. et pietatis, ac timoris Domini nuncupatur; non quod diversus sit juxla difforentias nominum, sed unus atque idem cunctarum virtutum fons sit atque principium. Absque Christo igitur nec sapiens quis esse potest, nec iutelligens, nec consilkirius, nec fortis. ne ceruditus, nec p:us, nec plenus timoris Dei. Et hoc notandum quod Spilitus Domini, sapientiæ, et intellectus, consilii, et fortitudinis, et scientiæ, et pietatis. et timoris Domini, id est septenarius numerus, qui septem oculi in une lapide dicuntur in Zacharia (cap. III), requiescat super virgam ct florem, qui de Jesse, ac per hoc David stirpe surrexit Specialiter amem spiritus timoris Domini impleverit eum propter eos qui timore Donnini indigent; quia. pat vuli sunt, quem foras mittit porfecta dilectio. Qui enim timet. pœnam haet, et non est perfectus (7 Joan. IV, 18). Unde et Apostolus loquitur ad credentes: Non enim accepistis spiritum serviutis iterum in timore; sed accepistis Spiritum adoptionis, in quo clamamus: Abba Puter (Rom. VIII, i5). i, in Malachia legimus: Si Pater ego lum, ubi est gloria mea? et si Dominns ego sum, uhi est timor meus (Malach. i, 6)? De quo timore canatur in Psalmo: Venite, fi ii, audite me: timorem Domini doc bo vos (Psal, XXXIII, 12). 4