Latin
Book 18
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 14-9
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 19.) «Quia ecce ego creo Jerusalem exsultationcm, et populum ejus gaudium: et exsultabo in Jerusalem, et gaudebo in populo meo. >LXX: i Quia ecce ego facio Jerusalem exsultationem, et populum meum laetitiam, ei exsultabo super Jerusalem, et laetabor super populo meo. >Gaudere, inquit, et exsultare debetis lætitia sempiterna in creatione novorum coelorum, et terrae novae, et priorum penitus non meminisse: ne qua vobis recurationis antiquae oriatur tristitia: quia non solum coelos novos et terram novam, sed Jerusalem quoque creabo in exsultatione, et populum ejus gaudio. Haud dubium quin universae terrae, ut quae vetus uni genti gaudium erat, nova cunctis nationibus laetitiae sit. In tantum autem exsultatio erit omnium, atque laetitia super urbe et populo Dei, ut ego quoque conditor ejus exsultem et gaudeam super Jerusalem, et super populo meo qui comedet et bibet et lætabitur, et exsultabit in ea, et qui in nomine novo fuerit appellatus. 2