Latin
14.1 to 14.12
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 14.1-4-12
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 12 seqq.) «Sta cum incantatoribus tuis, et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adolescentia tua, si forte quid prosit tibi aut si possis fieri fortior. Defecisti in multitudine consiliorum tuorum: stent et salvent te augures cœli, qui contemplabantur sidera, et suppulabant menses, ut ex eis annuntiarent ventura tibi. Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos: pon liberabunt animas suas de manu flammae: non sunt prunae quibus calefiant, nec focus ut sedeant ad eum: sic facta sunt tibi in quibuscunque laboraveras: negotiatores tui ab adolescentia tua unusquisque in via sua erraverunt: non est qui salvet te. >LXX: <Sta nunc in incantationibus tuis et in multis maleficiis tuis, quæ discebas ab adolescentia tua si prodesse tibi possunt 1: et laborasti in consiliis tuis: stent et salvam te faciant astrologi cæli, qui contemplantur stellas: annuntient tibi quid venturum Rit stiper te. Ecce omnes quasi phrygana in igne comburentur: et non eruent animam suam de flamma; quia habes carbones ignis,sedebissuper eos. Hi erunt tihi in adjutorium. Laborasti in commutationetua ab adolescentis: homo in semetipso erravit: tibi autem non erit salus. »Habuisse Babylonem omnemque Chaldaeam, incantatorum et augurum, et hariolorum et Gazarenorum studium, quos nos aruspices appellamus, Danielis prophetae lectio probat, qui ad eorum consilium cuncta reges Babylonios fecisse commemorat. Pro eo quoque quod nos juxta Symmachum et Theodotionem interpretati sumus: Stent et salvent te augures cœli, Septuaginta manifestius transtulerunt, Sient et salvam te faciant astrologi cœli: qui vulgo appellantur mathematici, et ex astrorum cursu lapsuque siderum res humanas regi arbitrantur. Unde et Magi de Oriente venerunt, Domini stellam se vidisse dicentes, vel ex artis scientia, vel ex vaticinio 2 Balaam prophetae sui, qui in Numeris dixerat: Orielur stella ex Jacob, et homo de Israel (Num. XXIV, 17).