Latin
14.13 to 14.28
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 14.13-28
Unproofread scanNot analysed yet
Isti igitur qui supputant menses, annosque (dinumerant, et borarum momenta librantes, futurorum scientiam pollicentur, dicant tibi quid super te Dominus cogitaverit, illisque tacentibus, quid venturum sit, propheta respondit: Ecce facti sunt quasi stipula, ignis devoravit eos: ut qui salutem aliis promittebant, sua ignorarent supplicia: nec dubium quin, ardente urbe, babitatores ejus vorax flamma consumpserit. Quodque sequitur: Non sunt prunœ quibus calefiant, nec focus ut sedeant ad eum, sic Hebraei edisserunt: Nullam habent caloris scientiam, nec illuminantem sensum, qui eorum tenebras possit discutere, et frigus erroris expellere. Pro quo nescio quid volentes Septuaginta transtulerunt; Hubes carbones ignis, sedebis super eos554 hi erunt tibi in adjutorium: nisi forte possumus hoc dicere, quod multo utilior sit istis et incendium Babyloni, quam fuerunt magi et Gazareui, astrologi et incantatores. Hie enim eos per pœnas atque Supplicia ad pœnitentiam provocat; illi pet errorem ducunt ad superbiam. Omnis Ibor ejus et negotiatores illius, quos magos intelligimus, hoc profecit, ut unusquisque sua erraret via; et ipse perdimUs salntem alteri non præberet. Interrogemus eos qui diversas asserunt esse naturas, utrum Babylon malæ nauræ sit, an bonæ? Si malae dixerint, quod eos responsuros esse non dubium est, quomodo provocatur ad pœnitentiam, et dicit ei; Sede compuncta intra in tenebras, filia Chaldœorum, ac deinceps post enumerationem peccatorum et criminum, Habes carbones, ignii, sedebit super eos: hi erunt tibi in adjutorium? Et quid sibi velis quod infertur juxia eosdem Septuaginta: Laborasti in commutatione ab adolescentia? Quæ est ista commutatio? Utique de bono in malum. Ei quo perspicuum est, natura bonos, voluntate malos fieri. Denique infertur: Homo in semetipso erravit, non natura, sed mentis arbitrio.