Latin
16.1 to 16.26
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 16.1-26
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 14). Propterea dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce Virgo conciplet et pariet, et vocabis nomen ejus Emmanuel. »Nequaquam multifarie juxta apostoluin Paullum, et multis modis loquetur Deus (Uebr. I); nec juxta aliuin prophetam (Osee XII), in manibus prophetarum assimilabitur; sed qui ame loquebatur pcr alios, dicet ipse, Adsum (Infra, LVIII). De quo ct Sponsa rogabat in Cantico canticorum: Osculetur rue osculo oris sui (Cant. I, t). Dominus enim virtutum ipse cat rex gloriœ (Pa, XXIII, 10): ipse descendet in uterum virginalem, et ingredietur et egredictur Orientalem portam quae semper cst clausa (Ezech. XLIV); de qua Gabriel dicit ad Virginem: Spiritus sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: propterea quod nascetur in te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Et in Proverbiis: Sapientia œuificavit sibi domum (Prov. IX, 4). Quando autem dicitur: Dabit Dominus ipse vobis signum, novum dcbet esse atque mirabile. Sin autem juvencula vel puella, ut Judxi volunt, et non virgo pariat, quale signum poterit appellari, cum hoc nomen ætatis sit, non inlegrilatis? Et revera, ut cum Judæis conferamus pedem, et nequaquam contentioso fune præbeamus eis risum nostrae imperiti, virgo Hebraice BETHULA ()appellatur, quuR in præsenti loco non scribitur: sed pro hoc verbo positum est ALMA (). quod praeter LXX omnes adolescentulam transtulerunt. Porro ALMA apud eos verbum ambiguum est: dicitur enim et adolescentula, et abscondita, id est, άπόϰρυϕοςUnde et in titulo Psalmi nont, ubi in Hebraeo positum est ALAMOTH ()It cæteri interpretes transtu! erunt,pro adolescentia, quod LXX interpretati sunt, pro absconditis. Et in Genes! legimus, uhi Rebecca dicitur alma (Gen. XXIV), Aquilam non adolescentulam, nec puellam, sed absconditam transtulisse. Sunamitis quoque mulier. amisso lilio, cum Elisaei fuisset pedibus provoluta, et prohiberet eam Jezi, audit a propheta: Dimitte eam, quia in dolore eat, et Dominus abscondit a me (1 V Reg.