Latin
Book 3
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 15
Unproofread scanNot analysed yet
(Yers. 13). c Et dixit: Audite ergo, domnis David: Nunquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis ct Deo ineo? >Quis est iste qui dixit: Audite ergo, domus David Nequaquam Deus qui supra ad Achaz dixerat: Peu tibi signum a Domino Deo tuo; sed propheta, ut ex consequentibus comprobatur: Quia motesti estis et Deo meo. Et est sensus:: quia non solum prophetas persequimini, et eorum dicta contemnitis; sed et præsentis et jubentis Dei sententiæ contradicitis; ita ut ei exhibeais labarem, qui in alio loco ait: Laboravi sustinens, (lsa. It 14), idcirco Dominus faciet quæ sequuntur. Pro labore et molestia, quod Aquila et Symmachus transtulerunt, LXX et Thecodotio agonem interpretati sunt, id est, luctam atque certamen, quia contentiosi non subjiciant collum Domini servituti, sed illo vulnera eorum volente curare, respnant sanitatem. Et hoc notandum, quod Achaz rege impiissimo nolente signum petere, bernio propheticus ad domum David, hoc est, ad tributu regiam convertatur, de qua supra legimus: Et nuntiaverunt hæc domui David, dicentes v Consenserunt Syria et Ephraim.